Fridericus Salomon Krauss, vulgo Friedrich Salomon Krauss (natus Posegae in Croatia die 7 Octobris 1859; Vindobonae mortuus die 29 Maii 1938) fuit ethnologus, sexologus et linguarum Slavicarum philologus. Annis 1877-1881 philologiae classicae apud Universitatem Vindobonensem studuit, professore Theodoro Gomperz.
Gradum doctoris anno 1882 meruit; iam anno anteriori versionem Theodiscam Onirocriticon Artemidori Daldiani ediderat. Munificis principe Rudolpho et Societate Anthropologica Vindobonensi iter perfecit annis 1884-1885 in regionibus Balcanicis occidentalibus (videl. Bosnia, Hercegovina, Slovenia, Croatia, Dalmatia). Ibi carminum populariorum epicorum a vatibus cantatorum versús fere 200 000 perscripsit et mox in duobus voluminibus edendos curavit.
Vindobonae ab anno 1891 usque ad 1901 a secretis meruit Consociationis Israeliticae Universalis. Praeceptor fuit apud Scholam Militum Vulneratorum (Kriegsinvalidenschule) ab anno 1914 1919 usque. Fuit interpres iuxta curiam linguarum Bosnicae, Croaticae et Serbicae; opera scriptorum Branislav Nušić et Svetozar Ćorović Theodisce vertit.
Symbolas edendas curavit de rebus psychologicis et veneriis, Cryptadia (quae iam ab anno 1883 incepta erat), Anthropophyteia (ab anno 1904), Zeitschrift für Sexualwissenschaft (ab anno 1908). Conceptio paraphiliae ille fere primus explicavit et firmavit.