Gary Snyder

Wikidata Gary Snyder
Res apud Vicidata repertae:
Gary Snyder: imago
Gary Snyder: imago
Nativitas: 8 Maii 1930; Franciscopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Gary Snyder (natus 8 Maii 1930) est litteratus Americanus. Fortasse notissimus poeta saepe cum Aetate Prostrata et Renascentia Franciscopolis consociatus, etiam est scriptor commentariorum, lector, et agitator de circumiectu. Descriptus est "poeta laureatus oecologiae profundae."[1][2]) Snyder Praemium Pulitzeranum pro Poesi et Praemium Librorum Americanum accepit. Opus Snyderanum, variis partes agens, immersionem in spiritualitate Buddhistica et natura monstrat. Snyder litteras e Mandarinica, Iaponica hodierna, et haicu in Anglicam convertit. Multos annos professor in Universitate Californiensi fuit, et in Concilio Artium Californiano ad tempus meruit.

Snyder ipse dixit: "Vocabulum beat [prostratum] ad minorem scriptorum gregem, . . . proximum circa Allen Ginsberg et Iacobum Kerouac gregem, cum Gregorio Corso nonnullisque aliis melius adhibetur. Multi e nobis . . . in numero categoriae Renascentiae Franciscopolis sumus. . . . Beat tamen definiri potest certus animi status . . . et aliquamdiu in illo animo eram."[3][4]

  1. Anglice: "poet laureate of Deep Ecology."
  2. Petr Kopecký (2006), "Nature Writing in American Literature: Inspirations, Interrelations, and Impacts of California Authors on the Deep Ecology Movement," The Trumpeter 22(2), ISSN 0832-6193.
  3. Anglice: "The term Beat is better used for a smaller group of writers . . . the immediate group around Allen Ginsberg and Jack Kerouac, plus Gregorius Corso and a few others. Many of us . . . belong together in the category of the San Francisco Renaissance. . . . Still, beat can also be defined as a particular state of mind . . . and I was in that mind for a while."
  4. The Columbia History of American Poetry (1993) by Jay Parini and Brett Candlish Millier ISBN 0-231-07836-6

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne