Gens Caecina nobilis et clara etrusca familia fuit oriunda a Volaterris, urbe Tusciorum, quae Romam migravit. Vero simile est nomen a Caecina flumine venire, quod in valle sub monte Volaterrino fluit. In lingua Tusciorum nomen erat Ceicna, sed etiam Kaikna seu Kaiknas ut ab inscriptionibus in tumulo familiae confirmatum est. Gens multis in familiis dividebatur, nunc multa cognomina erant velut etrusca Caspu et Tlapuni sive latina Quadratus Pladdusque[1]. De viris cum nomine isto Romae scimus a I saeculo a.C.n. et habemus pro certo eos ab Etruria venisse. In ultimis saeculis imperii, Honorio regnante, poeta vixit Decius Albus Caecina, qui domicilium habebat prope Volaterram.