Genum[1] est unitas informationis hereditariae in acidis nucleicis depositae. Quae informatio genetica vel biologica a parentibus ad progenies prolata vim habet fundamentalem, qua omnium organismorum species formentur proprietatesque attribuantur.
Genum est sequentia acidi dexocyribonucleici (ADN) quae tamquam per notas codicis arcani, quomodo proteinum aliquod efficiatur, instituit. Existunt autem quaedam gena, quae non sunt propositum construendi cuiusdam proteini, sed sunt propositum cuiusdam acidi ribonucleici (RNA) habentis functionem magnam, exempli gratia, rRNA aut tRNA. [2]
Numerus genorum creaturae viventis plerumque magnus est. Exampli gratia, Drosophila melanogaster, musca quam homines scientiae informationis geneticae bene sciunt, habet circiter quattuordecim milia gena.[3]
Possibilis res paradoxa videtur, sed interdum species, quas homines vocant creaturas simplices, habent plura gena quam creaturae cum magna complexitate. Triticum aestivum habet circiter centum milia gena,[4] sed Homo sapiens habet numerum genorum inter viginti milia et quadraginta milia.[5]