Gender est vocabulum Anglicum quod in usu multorum est ad finem distinguendi aspectum socialem qualitatis feminae (puellae) ac viri (pueri) ab aspectum biologicum (quod in eo casu dicitur sex - sexus). Origo verbi est vocabulum Latinum genus[1] quod hodie etiam eo sensu intellegi potest[2] et nonnumquam iam in antiquitate utebantur.[3]
Gender eo sensu praecipue ex annis 1970 in usu est. Hodie in nonnullis aliis linguis vocabuli analogici exstant, sicut Francogallicum genre et Hispanicum género. Nihilominus, nonnulli vocabulo gender synonymo verbi sex utuntur, vel nunc etiam sexum biologicum gender appellant.[4]
Dichotomia sex/gender non est sola summa divisio in usu; etiam exstat trichotomia biological sex/psychological gender/social gender role (sexus biologicus/genus psychologicum (identitas generis)/positio socialis generis). Ita homo transgener ante transitionem qui de suo gender disserit suum genus psychologicum designat, numquam positionem socialem praesentem (quam abhorret).
Notio distinctionis est significare mores expectationesque generis confectionem socialem esse, sine radice biologica. Quod etiam dicitur in verbis allatis a Simona de Beauvoir: "Non nata est, immo facta femina."
Genus eo sensu femininum vel masculinum vel non binarium esse potest (sicut corpora feminea vel mascula vel intersexualia).