Geologia[1] (a Graeco γῆ 'terra' + λόγος 'ratio') est scientia quae investigationem Telluris solidi, lapidum in quibus terra consistit, et rationes quibus evolvitur comprehendit. Geologia historiam Telluris conlustrat, quia prima praebet indicia tectonicae laminarum, evolutionariae vitae historiae, et climatum priorum. Hodiernis temporibus, geologia commercio magni momenti pro exploratione mineralium et hydrocarbonum et pro aestimatione opum aquaticarum; magni momenti in publico pro praedicandis et intellegendis periculis naturalibus, remediatione difficultatum circumiectorum naturalium, et patefactione priorum mutationum climatis; magni momenti in ingeniaria geotechnica; atque maior disciplina academica est.
Geologia est etiam studium per delectationem exercitatum eorum, qui variis saxis, mineralibus, fossilibus et collegendis et collectis gaudent.