Geometria[1] (-ae, f.; Graece γεωμετρία < γεω 'terra' + μετρία 'mensura') est disciplina mathematica quae quantitates spatiales considerat: magnitudines, formas, et coniunctiones inter eas.
Geometria classica seu Euclidea, in quinque axiomatibus instructa, diu modo theoremata de figuris regularibus, sicut circulis, triangulis, pentagonis, aliisque formis, tractabat. Sed deinde, systemate coordinatarum et calculo infinitesimali saeculo septimo decimo excogitatis, geometrae omnes figuras, et regulares et irregulares, explorare potuerunt.
Cum Saeculo undevicensimo scientia universi crevisset, opus erat geometriis novis quae negant quintum axioma Euclideum, quod affirmat lineas non parallellas inter se convenire. Illae geometriae, quae non Euclideae appellantur, sunt utiles ad spatium physicum trans magnas distantias describendum.