Georgia O'Keeffe

Georgia O'Keeffe. Photographema ab Alfredo Stieglitz anno 1918 factum.
Georgia O'Keeffe adiutrix docens professoris Alon Bement in Universitas Virginiae anno 1915.
Georgia O'Keeffe cum sketchpad et hydrochromatibus. Photographema ab Alfredo Stieglitz anno 1918 factum.
Musica Caerulea et Viridis, 1921.
Locus Alba, rupes et terrae malae, Plaza Blanca prope Abiquiú Novi Mexici visus.
Despectus in Cerro Pedernal ex Ghost Ranch. Haec fuit res quae O'Keeffe maxime placuit, quae dixit, "Is est meus mons privatus. Mihi est. Deus mihi dixit, si eum satis pingerem, mihi esse posse."[1] Dictum simile alibi sic transcribitur: "Eum tam saepe pinxi credens, si sic facerem, Deus mihi donare."[2]

Georgia Totto O'Keeffe (nata Sun Prairie Visconsiniae die 15 Novembris 1887; mortua Sanctae Fidei fani Novi Mexici die 6 Martii 1986) fuit artifex Americana. Quae picturis florum amplificatorum, caeliscalpiorum Novi Eboraci, et regionis situum Novi Mexici innotuit. Mater modernismi Americani et praesicionismi agnoscitur.[3]

  1. Anglice: "It's my private mountain. It belongs to me. God told me if I painted it enough, I could have it" (Abrams 2009:97).
  2. Anglice: "I painted it often enough thinking that, if I did so, God would give it to me" (Long 2008).
  3. Life and Artwork of Georgia O'Keeffe. C-SPAN.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne