Georgius Herbertus (natus die 3 Aprilis 1593; mortuus die 1 Martius 1633) fuit poeta mataphysicus, orator, clericusque Cambricus. Familia natus divite artificeque, cum bene doctus sit officiis celsis apud Universitatem Cantabrigiensem Parlamentumque functus est. Discipulus Collegii Trinitatis, Herbertus linguis arteque musica praecellavit atque etsi clericus esse adpetiverit, Rex Iacobus I eum eius scientiae causa fovit. Itaque Herbertus duos annos parlamenti officio functus, rege Iacobo mortuo necnon amico quodam suadente, denuo sacerdotium adsecutus est. Anno 1630, triginta ultra annos natus vitam saecularem abdicavit, sacrosque ordines Anglicanos cepit, vitam suam rector ecclesiae Sancti Andreae, parochiae parvae prope Sarisberiam oppidum, degens. Hic aegris adferens sacramenta et egentibus praestans cibum vestesque, sua cura parochianorum indeficiente Herbertus notus est.
Die 27 Februarii abs Communione Anglicana, 1 Martii Calendarii Sanctorum ab Ecclesia Evangelica Lutherana Americanae commemoratur.