Familia
Georgius Jones (natus George Glenn Jones Saratogae in Texia die 12 Septembris 1931; mortuus Nasburgi in Tennesia die 26 Aprilis 2013) fuit musicus, cantor, et compositor carminum Americanus. Voce distincta, locutione significante, permultis phonodiscis populo gratissimis innotuit, inter quos "He Stopped Loving Her Today," eius carmen familiarissimum. Senex maximus musicae rusticae cantor vivus saepe existimabatur.[1][2]
Classiarius in Corpore Classiarium Civitatum Foederatarum ab anno 1951 ad annum 1953, solum autem Iosephopoli in California collocatus, meruit.[3]