Gerundivum est in grammatica Latina adiectivum verbale cuius significatio passiva est:
Gerundivum est passivum participium in -ndus, -a, -um desinens, quod necessitatis significationem multosque usus continet.[1] Gerundia et gerundiva res similiter significare possunt, tamen gerundia substantiva verbalia sunt et gerundiva semper sunt adiectiva verbalia, obiectum suum directum modificantia. Gerundivum genetivum hac sententia "tempus equorum poscendorum" adhibetur. Sensus cum gerundio similis in sententia: "tempus equos poscendi" significatur.[2] Gerundivum non tam temporis significandi futuri quam propensionum modalium exprimendorum causa adhiberi solet; videlicet gerundiva modales potentiae necessitatisque naturas exprimunt. Origo gerundii gerundivique nondum nota est. Primum gerundiva Latina a Lingua Umbra probabiliter orta sunt.[3] Lingua Latina Archaica gerundia gerundivis fuere potiora; tamen gerundiva forte fuere gerundiis seniora.