Glyptotheca Monacensis est museum sculpturarum antiquarum a Ludovico I rege Bavariae institutum, quod annis 1816 - 1830 ex forma Leonis a Klenze in "Königsplatz" (Forum regium) Monaci aedificatum est. Museum collectum antiquum Domus Wittelsbacensis tecto accepit; maxima autem sculpturarum pars a Ludovico I acquisita est, inter quas Faunus Barberinus, Anus ebria, quae dicitur, puer anserem tenens, Irene cum Plutone puero et figurae maximi momenti olim fastigio templi Aphaeae in Aegina insula impositae anno 1813 acquisitae ("Aeginetes" dictae) necnon duo adulescentium statuae ("Kuros Monacensis", "Kuros Teneensis").
Nomen Glyptotheca ex verbis Graecis γλυπτός (‚sculptus‘, ‚caelatus‘) et θήκη (‚cella‘, ‚horreum‘) deductum a bibliothecario Ludovici I, regis Bavariae, per analogiam verbi "pinacotheca" excogitatum est.
Ex adverso in Fori regii parte meridiana Collectus Antiquitatum Monacenses (olim "Museum antiker Kleinkunst", i.e. "Museum arteficiorum parvorum antiquitatis" dictum) siti sunt, unum ex maximis Germaniae museis artis Graecae, Etruscae et Romanae.