Godefridus Guilielmus Leibnitius[1] (Theodisce Gottfried Wilhelm Leibniz, natus die 1 Iulii 1646, obiit die 14 Novembris 1716) fuit mathematicus, philosophus, legatus, bibliothecarius et iurisconsultus Germanicus. Commentarios suos plerumque Latine et Francogallice conscripsit. Eodem tempore ac Newtonus (neque una cum eo) calculum infinitesimalem invenit. Inter alia triangulum harmonicum construxit. Epistulae eius anno 2009 in tabulam Memoriae mundi regestae sunt.