Gordon Allport

Gordon W. Allport.

Gordon Willard Allport (Montezumae Indianae die 11 Novembris 1897; cancro pulmonis Cantabrigiae Massachusettae die 9 Octobris 1967) fuit psychologus Americanus, unus e primis qui personalitati penitus studebant, unusque e conditoribus psychologiae personalitatis saepe habitus. Formationem graduum aestimationum amplificavit, ambosque reiecit accessum psychoanalyticum ad personalitatem, quem credidit saepe esse nimis profunde interpretivum, atque accessum moralem, quem credidit interpretationes haud satis profundas ex eorum indiciis non suppeditare. Maxime aestimavit unicam cuiusque hominis qualitatem, et momentum contextus praesentis, contra historiam, ad personalitatem intellegendam.

Allport disciplinam psychologicam penitus et diu movit, quamquam eius opera minus quam opera aliorum psychologorum clarorum citantur.[1] Eius auctoritas ex eius amore rerum gravium iucundarumque explorandarum lateque intellegendarum orta est (exempli gratia rumor, praeiudicium, religio, aliaeque proprietates). Praeterea discipulos penitus movit, quibus gratiam maxime habuit, et quorum multi ipsi cursus in psychologia magni momenti habuerint. Inter eius discipulos erant Hieronymus S. Bruner, Antonius Greenwald, Stanleius Milgram, Leo Postman, Thomas Pettigrew, et M. Brewster Smith. Investigatio a Review of General Psychology anno 2002 facta Allport undecimum a citatissimo psychologo saeculi vicensimi numeravit.[2]

Floyd Henry Allport frater fuit professor psychologiae socialis et psychologiae politicae in Schola Civitatis et Rerum Publicarum Maxwelliana Universitatis Syracusarum (Syracusis Novi Eboraci) ab 1924 ad 1956, et professor visitans in Universitate Californiensi apud Berkeleiam.

  1. "Why should we care about Gordon Allport?". Stolaf.edu. 2001-03-14 
  2. Haggbloom et al. 2002.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne