Graviditas[1] sive praegnatio[2] seu cyesis[3][4] est fecundatio auctusque unius vel plurium progenium, ut embryo vel fetus agnoti, in utero mulieris; quae nonnullas gestationes, ut gemini aut triplies, comprehendere potest. Partus circa triginta-octo hebdomata post conceptionem plerumque fit; in mulieribus quibus est menstrualis quattuor hebdomatum circulus, hic est circa quadraginta hebdomata post initium prioris menstruationis ordinariae. Graviditas humana est investigatissima? omnium graviditatum mammalium.
Femina praegnans apte gravida appellatur.[5] Similiter, nomen paritas, a medicis para contractum, pro numero priorum prosperorum partuum vivorum adhibetur. In medicina, mulier numquam praegnans nulligravida, mulier praegnans semel primigravida,[6] et mulier per graviditates insequentes multigravida vel multipara appellatur.[5][7][8] Ergo, per graviditatem alteram, mulier gravida 2, para 1, et post partum gravida 2, para 2 describitur. Ob graviditem in progressu, atque abortus, miscarriages,? et stillbirths,? aestimationes paritatis minus quam numerus graviditatis possunt. In partibus geminorum, triplicium, et plurium, numerus graviditatis et aestimationis solum semel augetur. Mulieres quae numquam graviditatem plus quam viginti hebdomata aetatis gestationis nulliparae appellantur.[9]
Nomen embryo in usu recepto ad progenies per prima octo hebdomata post conceptionem describendas, et nomen fetus ex eo tempore ad partum adhibetur.[10][11]