Fines
Forma
Vita
Tabula aut despectus
Gubernium Ieniseense[1] (Russice: Енисейская губерния, tr. Enisejskaja vel Jenisejskaja gubernija) erat prisca administrativa Russiae pars, metropolim habens Crasnoiarium (Ienisea autem urbs caput circuli tantum erat), anno 1822 in Imperio Russico e parte gubernii Tomensis creata annoque 1925 in Re Publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica Unionis Sovieticae abolita, terris gubernii priscis in territorium Sibericum inclusis.
Gubernium Ieniseense, in Siberia Orientali ad Ieniseam accolasque eius situm, ab occidente gubernia Tomense et Toboliense, ab oriente regionem Iacutorum et gubernium Ircutense, a meridie enim Sinas contingebat, a septentrione autem Oceano Arctico alluebatur. Anno 1897 haec gubernia a 570 161 hominibus incolebatur.
Inter homines notos in gubernio Ieniseensi natos sunt Victor Astaf'ev, Constantinus Černenko, Nicolaus Katanov etc.