Fines
Forma
Vita
Gubernium Orenburgense[1] (Russice Оренбургская губерния, tr. Openburgskaja gubernija) fuit Imperii Russici et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae pars administrativa, in parte meridio-orientali Russiae Europaeae sita, quae annis ab 1744 ad 1782 et ab 1796 ad 1928 exsistebat, metropolim habens Orenburgum.
Celiabinsca, Orum, Ufa, Sterlitamachia capita circulorum gubernii Orenburgensis fuerunt.
Inter homines notos in gubernio Orenburgensi natos sunt Constantinus Aksakov, Absalom Berg, Georgius Bondarev, Moyses Cälil, Sergius Gerasimov, Georgius Malenkov, Theodorus Plevako, Basilius Zajcev etc.