Fines
Forma
Vita
Gubernium Pensense[1] (Russice Пензенская губерния, tr. Penzenskaja gubernija) fuit pars administrativa Russiae prisca, Pensam metropolim habens, in parte media Russiae Europeae sita, quae in Imperio Russico cum hoc nomine annis ab 1796 usque ad 1797 exsistebat, anno 1801 denuo in Imperio illo creata, anno 1928 autem in Re publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica Unionis Sovieticae abolita.
Čembar, Lomov Inferior, Saranum capita circulorum gubernii Pensensis fuerunt.
Inter homines claros in gubernio Pensensi natos sunt Theodorus Buslaev, Basilius Ključevskij, Alexander Kuprin et Aristarchus Lentulov.