Gulielmus Rondeletius

Wikidata Gulielmus Rondeletius
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Rondeletius: imago
Gulielmus Rondeletius: imago
Nativitas: 27 Septembris 1507; Monspessulanus
Obitus: 30 Iulii 1566; Réalmont
Patria: Francia

Gulielmus Rondeletius, vulgo Guillaume Rondelet (Monspessulani die 27 Septembris 1507 natus; mortuus in Réalmont die 30 Iulii 1566) fuit homo Francicus naturae peritus. Multa de piscibus scripsit. Medicus privatus cardinali Francisco Turnonio meruit; cum hoc Romae profectus Petrum Bellonium, Hippolytum Salvianum, Ulyssem Aldrovandum annis 1549 et 1550 incurrit.[1] Professor fuit iam ab anno 1545 apud Universitatem Montispessulani et ab anno 1556 exeunte usque ad mortem cancellarius illius universitatis.

Gulielmus Rondeletius

Dum de piscibus inquirebat descriptionem gari a Plinio scriptam perlegit remque imitare conatus est (sed sine fermentatione).[2] Garum quod conficere solebat ad amicos misit. Horum Franciscus Rabelaesus et ipse ut videtur confectionem temptavit garumque renovatum ad Stephanum Doletum misit; e qua commutatione carmina Latina Rabelaesi Doletique evenerunt.[3]

Successor Rondeletii in medicinae cathedram, Laurentius Ioubertus, opus capitale De piscibus marinis Francogallice vertit. Medicorum botanicorum zoologorum saeculo XVI exeunte plures Rondeletii fuerunt discipuli, inter quos Franciscus Rabelaesus, Carolus Clusius, Iacobus Theodorus Tabernaemontanus, Matthias de Lobel, Petrus Pena.

  1. Gudger (1934) p. 36, fonte non citato
  2. Plinius, Naturalis historia 31.93; De piscibus pp. 141, 212, 219; Planchon (1866) pp. 9-10
  3. Stephanus Doletus, Carmina. Lugduni: Gryphius, 1538 (pp. 75-76 apud Google Books)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne