Hamlet, tragoedia a Gulielmo Shakespeare composita, inter opera praeclarissima litterarum Anglicarum accipitur. Scripta est inter annos fere 1599 et 1601, edita in quarto anno 1603 rursusque 1604 (quae editio saepius reimpressa est, lectionibus variis) et in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa.
Fontes, quibus auctor usus est in hoc ludo elaborando, difficiles sunt enumeratu; constat autem historiam ducis Amlethi Dani, a Saxone Grammatico in Gestis Danorum libb. 3 et 4 narratam, originem monstrare fabulae. Ante ludum nobis cognitum exstiterat et alius, cuius textus hodie deperditus protypum auctori praebuerit, ab eruditis appellatione Ur-Hamlet designatus.
Hi versus notissimi sunt:
(Actus III, scaenae I)