Hepialidae


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Hepialoidea 
Familia : Hepialidae 
   
Subdivisiones: Genera
*Abantiades Herrich-Schäffer, [1858]
Abantiades latipennis. Tasmania Australiae.

Hepialidae sunt familia insectorum ordinis papilionum. Longe sunt diversissimus infraordinis Exoporiorum grex, cuius sexaginta genera saltem 587 species hodie agnitas per orbem terrarum comprehendunt. Habitant Hepialidae in terris antiquis omnem per orbem terrarum praeter Antarcticam, Madagascariam, insulas Maris Caribici, tropicamque Africam Occidentalem. Sed num hae absentiae verae sint investigandum est, quia Aenetus cohici recentius in Nova Caledonia repertus est.[1] In oecozinis orientalibus et neotropica, Hepialidae se in circumiectis silvarum pluvialium, sed ut videtur non in Afrotropicis, variantur.[2] Hepialidae haud facile dispergi possunt, atque in insulis oceanicis non fiunt praeter Phassodem, qui in Vitis et Samoa Occidentali reperitur, et praeter nonnullas species in Iaponia et Insulis Curilensibus repertas. Cum autem locus typicus Eudalacae sanctaehelenae Sanctae Helenae in insula remota esse dicatur, hoc veri simile est error pro Africa Australi.[3]

  1. Science Buff.
  2. Nielsen 2000.
  3. Nielsen 2000.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne