↑Hic titulus fortasse non a Seneca datus est : Hercules Furens enim non nisi in manuscriptis familiae A legitur, ut ab Hercule Oetaeo distinguatur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, ambae fabulae "Hercules" inscriptae sunt.
↑De cuius crateris dissimilitudinibus cum Senecano dramate, vide commentarium JG Fitch p.48.