Memoriae traditum est Athenis permultas fuisse hermas in locis publicis et ante aedes privatas positas. Olim, ut ferunt, una nocte omnes hermae qui in urbe erant Athenis, deiecti sunt praeter unum.[4] Huius sceleris crimen vulgo Alcibiadi eiusque asseculis allatum est.
↑De quibus Cic.Leg. 2.26.65; Att. 1.8.2; 1.9.1; Iuv.Sat. 8.53; Serv.Verg. Aen. 8. 138 "unde etiam hermas vocamus quasdam sudes in modum signorum sine manibus".
↑Anatole Bailly, Abrégé du dictionnaire Grec-Français (Lutetiae: Hachette, 1901), p. 361.
↑"Hermas vero appellari statuas illas, quae ex quadrato aut pyramidato lapide fiebant, et superne in faciem humanam definebant, notum est: quoniam hoc habitu Mercurius, Hermes dictus, saepissime effingebatur" (Klotzius 1765: 2–3).