Hexameter,[1][2] sive hexametrus[1][2] (a Graeco ἐξάμετρος 'ex sex metris compositus'), est metrica versuum linea quae ex sex ictibus constat, vulgo pedibus appellatis.[3] Quod metrum in litteris Latinis nec non Graecis fuit usitatum poematum epicorum metrum, inter quae poemata numerantur Ilias, Odyssea, Aeneis. Etiam in aliis compositionis generibus, insigniter in Sermonibus Horatii, Metamorphosibus Ovidii, et Hymnis Orphicis(en), invenitur. Secundum mythologiam Graecam, hexameter a Phemonoe(en), Apollonis filia primaque Pythia Delphica, excogitatus est.[4][5]
Pedes usque ad quintum dactyli (- ˘ ˘) aut spondei (- -) esse solent, sextus tamen spondeus aut saepius trochaeus (- ˘). Dactylicus appellatur hexameter cui pes quintus dactylus est, spondaicus autem cui pes quintus spondeus. Vergilius ille clarissimus hexametro dactylico semper usus est.
Sic Vergilii prima ecloga incipit:
Hexameter etiam versus heroicus sive versus herous appellatur (Graece ἡρῶιος), quod saepe dicitur tantummodo herous.