Historia anarchismi duobus modis legi potest, secundum definitionem anarchismi.
Anarchimus, si nostrae aetatis philosophiam politicam in traditione Occidentale sitam designat, radices habet ex Aevo Illuminationis oriundas.[1] Anarchismi motus popularis inclinatio media in anarcho-communismo et anarcho-syndicalismo defixa est, dum anarchismus individualisticus praesertim motus litterarius fuit,[2] qui autem scholas maiores adfecit[3] et cuius fautores in magnis organizationibus anarchisticis versati sunt.[4][5]
E contra, David Graeber, Iacobus C. Scott,[6] aliique anthropologi arguerunt anarchismum semper existisse in diversis orbis terrarum partibus. Scripsit Graeber:
Pleraeque historiae anarchismi historiam similem [Marxismo] fuisse adsumunt: anarchismum ostendunt conceptum esse cuiuslibet saeculi undevigensi philosophi—Proudhon, Bakunin, Kropotkin, etc.—et proinde organizationes classis laborariae incitavisse. . . . Sed re vera, analogia ista aloga est. Saeculi undevicensi "conditores anarchismi" se ipsos aliquid proprie novi invenisse non se ducebant. Prima anarchismi principia—constitutio sui, consortio voluntaria, auxilium mutuum—ad formas activitatis humanae spectabant, quae tam longe quam humanitas existisse adsumebant. Item de reprobatione civitatis omniumque formarum violentiae structuralis, iniquitatis, dominationisque (anarchismus "sine dominatoribus" verbatim sibi vult), et quidem adsumptione, quae omnes illas formas connexas esse seque invicem corroborare habet. Nihil quasi nova doctrina portentifica divulgatum est. Probe, re vera: scripturas invenire potes de hominibus similiter per historiam arguentibus, etsi omnes causae sint ut credamus tales opiniones, plurimis temporibus locisque, minime eas esse, quae inscriberentur.[cit. 1][7]
Lapsus in citando: <ref>
tags exist for a group named "cit.", but no corresponding <references group="cit."/>
tag was found