Historiae adversum paganos est opus historicum Pauli Orosii, Latine scriptum saeculo V ineunte, quod de rebus gestis universalibus (vel potius Iudaeorum, Graecorum, Romanorum) disserit. Hoc opus aevo medio vulgatissimum fuit et in multas linguas versum, inter quas Anglosaxonicam, Italianam, Aragonensem, Arabicam. Versio Anglosaxonica a rege Alfredo vel in scriptorio eius confecta est.