Gestio
Populus
Commemoratio
Honduria[1] seu Hondura[2] (Hispanice Honduras) est res publica in Mesoamerica. Finitimas habet ad septentriones Sinum Honduriae, Maris Caribici aestuarium, ad solis occasum Guatimaliam, ad meridio-occidentem Salvatoriam, et ad meridiem Nicaraguam et Sinum Fonsecae, qui in Oceanum Pacificum patet. Res publica olim Honduria Hispanica appellabatur ut ab Honduria Britannica (nunc Beliza) distingueretur.
Octoginta centesimae Honduriae sunt montuosae. Tres catenae Cordillerae Medioamericanae territorium rei publicae in tres partes secat: Orientalem, Mediam, et Occidentalem.
Caput rei publicae coniunctim est urbs Tegucigalpa-Comayaguela. Urbes magnae quoque sunt: Comayagua, Ceiba, Sanctus Petrus Sula, Tela, Portus Cortesii et Choluteca. Aliae urbes sunt Danli, Iuticalpa, Portus Lempira, Portus Castella, et Sanctus Laurentius.
Civitatem Hondurianam inter pauperissimas in America Latina hodie constat, praecipue ob huracanum Mitch, quod anno 1998 omnem vastavit terram, omnemque infrastructuram (quae 80% omnium viarum perstratarum? comprehendit? ruit, et supra decem milia civium interfecit.[3]
Area Honduriana circiter 112 000 chiliometrorum quadratorum cum aestimato numero incolarum fere octo millionum. Hondurianae septemtrionales portiones Zonae Caribicae Occidentalis partes sunt.