Hoplites

Hoplitae pugnantes in vasculis picti, c. saeculo sexto a.C.n.

Hoplitae (sing. hoplites; a Graeco ὁπλίτης) fuerunt praecipuum peditum genus Graecorum antiquorum.

Ut Diodorus Siculus saeculo primo a.C.n. scripsit,[1] hoplitae sic nominabantur propter scutum latum (hoplon) quo protegebantur; tamen verbo hopla etiam arma atque panoplia indicantur.

  1. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV, 44, 3: «οἱ [μὲν] πρότερον ἀπὸ τῶν ἀσπίδων ὁπλῖται καλούμενοι τότε [δὲ] ἀπὸ τῆς πέλτης πελτασταὶ μετωνομάσθησαν». Latine reddidit usor Vicipaedianus: [Pedites] igitur qui antea hoplitae nominabantur ob scutis, nunc peltastae propter peltam vocantur.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne