Hugo Capetius[1] vel Capetus[2] (natus circiter anno 940 mortuus die 24 Octobris 996) fuit rex Franciae ab anno 987 usque ad mortem.
E stirpe quam rerum gestarum scriptores Capetia nuncupaverunt tertius rex fuit, quoniam patruus magnus avusque eius saeculo nono iam regnaverunt. Robertidae magis idonea denominatio fuisset, quoniam annales stirpis fortunam a comite Andegavensi Roberto Forti, Odonis I, et Roberti I patre, ortam fuisse tradunt, sed rerum gestarum scriptores stirpem ab Hugone nuncupare maluerunt quia corona in illius prole sine interregno mansit, et a patre ad filium usque ad Carolum IV et postea in linea agnaticia usque ad Ludovicum Philippum tradita est.
In matrimonium duxit Adelaidam Aquitaniae e qua unum filium et duas filias genuit.