Humanitates[2] digitales[3] sunt regio investigationis, rationis docendi, et creationis quae intersectionem computationis et disciplinarum humanitatum tractat. Humanitates digitales, ex campis computationis humanitatum, computationis humanisticae,[4] et praxis humanitatum digitalium[5] extractae, varias res comprehendunt, inter quas curatio corporum interretialium et magna copia datorum culturalium effossa. Humanitates digitales materias digitizatas et digitales natos amplectuntur, rationesque disciplinarum humanitatum a maioribus traditas (sicut historia, philosophia, linguistica, litterae, ars, archaeologia, musica, studia culturalia) et scientiarum socialium[6] cum instrumentis a computatione suppeditatis (sicut visualisatio datorum, recuperatio informationis, datorum repositorium, fodina datorum, statistica, fodina textuum, publicatio electronica) coniungens. Subcampi humanitatum digitalium orti sunt, inter quos studia programmaturae computatralis, studia suggestuum(en), et studia codicum criticorum(en).