Hyperrealitas in semiotica et postmodernismo est impotentia conscientiae realitatis a simulatione realititatis distinguendae, praecipue in societatibus humanis per technologiam provectarum. Hyperrealitas status videtur in quo quod sit reale et quod sit fictio sine sutura commiscentur ut nullum loci ubi alterum finitur alterumque incipitur discrimen clarum sit.[1] Mixturam ergo sinit realitatis physicae cum realitate virtuali et intellegentiae humanae cum intellegentia artificiosa.[2] Singuli sese, ob causas varias, plus cum mundo hyperreali minusque cum mundo reali implicatos invenire possunt. Inter claros hyperrealitatis vel hyperrealismis suasores sunt Ioannes Baudrillard, Albertus Borgmann, Daniel J. Boorstin, Neil Postman, et Humbertus Eco.