Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Iacutia[1] sive Iakutia,[2] vel rite Res Publica Sacha (Iacutia), Russice Республика Саха (Якутия) et Iacutice Саха Өрөспүүбүлүкэтэ, Саха Сирэ vocatur, subiectum Foederationis Russicae est, anno 1922 formatum, et ab anno 2000 in Russicum Districtum (Circulum) Foederalem Extremorientalem inclusum.
Iacutia, in parte septentrio-orientali Siberiae sita, in oriente sua cum districtu autonomo Tschucotico et regione Magadanensi, in meridie-oriente cum territorio Chabarovskensi, in meridie cum regione Amurensi et territorio Transbaicalico, in meridie-occidente cum regione Ircutensi, in occidente cum territorio Crasnoiarensi terminos terrestres habet, in septentrione sua autem a maribus Lapteviorum et Siberico Orientali alluitur, quae maria insulis Sibiriae Novae, freto Demetrii Laptevii a terra continente divisis, separata sunt.
Aream 3 103 200 chm2 habens, Iacutia est amplissimum Foederationis Russicae subiectum. Circa 960 milia incolarum habet (anno 2016), quorum fere 50 centesimae gente Iacuti, fere 38 centesimae autem Russi sunt.
Linguae publicae sunt Iacutica et Russica.