Ich bin ein Berliner (Latine, 'Berolinensis sum') est sententia Theodisca quam Iohannes F. Kennedy, Praeses Civitatum Foederatarum Americae, in oratione Berolini die 26 Iunii 1963 habita, pronuntiavit. Sua locutio fuit:
Anglice: Two thousand years ago the proudest boast was 'Civis Romanus sum'. Today, in the world of freedom, the proudest boast is 'Ich bin ein Berliner'. | Germanice:Vor zweitausend Jahren war der stolzeste Satz ‚Civis Romanus sum‘. Heute, in der Welt der Freiheit, ist der stolzeste Satz ‚Ich bin ein Berliner‘. | Latine: Abhinc annorum duo milia, superbissimum verbum erat 'Civis Romanus sum'. Hodie, in mundo libertatis, superbissimum verbum est 'Ich bin ein Berliner'. |
His verbis, Kennedy pollicitus est populum Civitatum Foederatarum Berolinensibus auxilio futurum si ab illa parte mundi, quae tum libertate usa non est, premerentur. Illo tempore enim Berolinum occidentale omne circumdatum a Muro Berolinensi erat terra Rei publicae Democraticae Germanicae, quae civitas Unionis Sovieticae socia erat.
![]() |