Imperium Carolingorum[1], vel Imperium Francorum, Imperium Caroli Magni, Imperium Occidentis, fuit regnum Europaeum saeculi noni, a Carolo Magno institutum et proli eius subditum; Austria, Francia, Germania, Italia, Belgia et Nederlandia hodiernae in terris imperii Carolingiani nunc sitae sunt. Aquisgranum caput Imperii fuit.
Caroli Magni coronatio, cum die 25 Decembris anno 800 a Leone III in Basilica sancti Petri imperator Romanus vocatus esset, imperii initium habetur. Multoties ab heredibus Caroli divisa, a Carolo Crasso regna Carolingorum anno 884 ultimum coniuncta, anno 887 separata sunt, ne unquam coniungantur. Berengarius I anno 924 mortuus ultimus imperator Occidentis putabatur; ab Ottone Magno anno 962 imperium renovatum est, quod saepius Sacrum Imperium Romanum vocatur.