Indus[1] (vulgo Sindhū, Abāsīn, etc.; vide infra) est maius flumen quod Pakistaniam praeterfluit; ei etiam sunt cursus per Sinas et India.
Flumen, quod in Planitie Thibetana Sinae occidentalis prope Lacum Mansarovar in Regione Autonoma Thibetana oritur, cursum habet per districtum Ladakh Jammu et Kashmir, et deinde in Pakistaniam per regionem Gilgit et Baltistaniam intrat, post per Pakistaniam Septentrionalem ad meridiem secundum omnem Pakistaniae longitudinem perfluens, ut postremum in Mare Arabicum prope portum Karachium in Sindia defluat. Sua longititudo est 3180 km, et id est longissimum Pakistaniae flumen.
Flumini est pelvis siccationis plus quam 1165000 chiliometra quadrata. Sua aestimata fluxio annua est circa 207 chiliometra cubica; ergo secundum fluxum annuum id est vicensimum primum orbis terrarum flumen. Id, in glaciariis summi mundi oriens, aquam oecosystematibus silvarum temperatarum, planitierum, et terrarum aridarum suppeditat. Una cum fluminibus Hydaspe, Acesine, Hydraote, Hyphasi et Hesydro (quae sunt Pengabi flumina quinque), et duo tributarii ex Khyber Pakhtunkhwa et Afgania, Indus delta constitit Pakistaniae in Rigveda Vedica ut Sapta Sindhu et in Iranico Zend Avesta ut Hapta Hindu memoratam, ambobus nominibus 'Septem Flumina' significantibus.
Flumen fuit res admirationis per Aetatem Classicam. Darius, Rex Imperii Persici, Scylacem Caryandensem ad explorandum flumen anno 510 a.C.n. misit.
Nomen fluminis dedit et civitati Indiae et epochae Indanae.