Inflorescentia

Aloe hereroensis inflorescentiam cum pedunculo ramoso monstrat.
Inflorescentia disciformium florularum sessilium capitulum formant.

Inflorescentia est grex vel fasciculus florum in cauli plantae tam ordinatus ut ex principali ramo aut implicato ramorum ordine componitur. Morphologice, inflorescentia est mutata surculi spermatophytarum pars, ubi flores nascuntur. Mutationes longitudinem et naturam internodorum phyllotaxisque attingere possunt, cum variationibus in rationibus, compressionibus, tumefactionibus, adnationibus, connationibus, et reductionibus axium principalium et secundariarum. Inflorescentai simpliciter definiri potest reproductiva plantae pars, quae fasciculum florum in exemplari certo fert.

Caulis quae omnem inflorescentiam tenet pedunculus, ac maior axis (falso principalis caulis dictus) qui flores pluresve ramos intra inflorescentia tenens rhachis appellatur. Caulis cuiusdam floris pedicellus appellatur. Flos qui pars non est inflorescentiae flos solitarius, atque eius caulis etiam pedunculus appellatur. Ullus flos in inflorescentia florula appellatur, praecipue cum flores singuli sint minores et in fasciculo stricto ferantur, ut in pseudanthio. Fructiferus inflorescentiae gradus infructescentis appellatur.

Inflorescentiae sunt simplices (singulae) aut complex (paniculae). Rhachis est ulla e nonnullis generibus, inter quae singula, composita, umbella, spica, racemus.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne