Informatio sensu latissimo in philosophia, scientia, ingeniaria et specialiter informatica plerumque dicitur omnis res data quae ab intellectu elaborata exhibita est. Complectitur
et omnia quae necesse sunt ut homines rebus datis uti possint:
Res ab experientia receptae plerumque dignoscuntur in
Theoriam informationis Claude Elwood Shannon instituit.
In re militari, informatio ab intellegentia sic dignoscitur: intellegentia complectitur informationem, modos quibus hae informationes obtineantur, et consilia specialia ab hac informatione derivata.
In re biologica, informatio genetica in genis conservata et propagata species distinguit alteras ex alteris.
In re informatica, informatio plerumque dicitur omne datum mutabile quod fasciculo et memoria computatralis scribitur vel quod ab apparatu de re circumiecta datur. Informationis technologia est scientia vel potius technologia datorum conservationis, transmissionis, generaliter tractationis, praecipue per computatra.