Insomnia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Insomnia, tacuinum sanitatis (saeculo XIV)

Insomnia est indicium cuiuslibet nonnullarum somnipathiarum. Ea non posse saepenumero obdormiscere vel non posse perdormire noctem significat. Insomnia potentiam hominum vigilantum infringit. Homines qui insomnia dolent operam perficere aut animum in quid vis defigere non possunt. Potest esse periculosum gubernare autocinetum an operari machinalibus instrumentibus quod haec requirent intentionem animi et non agi somniculose debent. Insomnia sine aliis causis principalis insomnia appellatur. Apud Facultatem Salutis Auxiliique Hominibus, sexaginta quattuor milliones hominum in Civitatibus Foederatis insomnia dolent quotannis. Plures mulieres quam viri dolent insomnia.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne