Interpunctum

Scriptio continua manuscripti Vergiliani (saec. IV)

Interpunctum[1] vel interpunctio[2] est signum non alphabeticum, quo verbum in textu positum a proximo separatur intellectus causa. Interpuncta varia sunt, sicut punctum (.) quo finis periodi vel sententiae indicatur, aut virgula sive comma (,) quo fines incisionum vel membrorum inserticiorum denotari possunt. Variis linguis variae sunt interpungendi rationes, quas etiam grammatici praescriptionibus moderantur. Latine scribentis est potius usum editionum philologarum quam suae vernaculae observare. Interdum tamen commate sagaciter posito legentem ab ambiguitate defendere possumus. Si enim "Qui exiit cum fratre redit" scribamus, ambiguum est, utrum "Qui exiit, cum fratre redit" an "Qui exiit cum fratre, redit" intellegi debeat.

  1. Cicero, De oratore 3.181; Seneca, Epistulae 40.11.
  2. Cicero, Pro Murena 25.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne