Ioannes (imperator)

Ioannis solidus

Ioannes (natus die ignoto - Ravennae mense Maio anno 425 p.Ch.n. supplicio affectus est) fuit primicerius notariorum ac rector Imperii Romani partis ad occidentem solem vergentis a die 20 Novembris 423 usque ad annum 425. Ioannes usurpator putatur, quia senatus, sed non Theodosius II Caesar partis orientalis Imperii electionem eius probavit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne