Familia
Memoria
Insignia heraldica
Ioannes, nomine pleno nativo Jean Benoît Guillaume Robert Antoine Louis Marie Adolphe Marc d'Aviano (natus die 5 Ianuarii 1921; mortuus die 23 Aprilis 2019) fuit magnus dux Luxemburgi ab anno 1964 usque in 2000.
Filius natu maximus fuit Carolae magnae ducissae et Felicis de Borbone Parma. Alumnus fuit collegii Ampleforth in Anglia et universitatis Laval[1] Quebecensis necnon Regii Collegii Militaris iuxta Sandhurst. Secundo bello mundano saeviente, Luxemburgo a Germanis obsesso, cum exercitu Britannico ab 1943 usque in 1945 militavit.
Mater eius anno 1964 regimine se abdicavit, cui Ioannes, titulo magni ducis accepto, succedit.
In matrimonium die 9 Aprilis 1953 duxerat Iosephinam Carolam principissam, sororem Alberti II regis Belgarum, quae eo filias duas filiosque tres peperit, videlicet:
Ioannes regimine se abdicavit die 7 Octobris 2000, quo die filius Henricus in magnum ducatum succedit. Luxemburgi in urbe annum agens nonagesimam et nonam mortuus est.