Familia
Ioannes Cage, Anglice plene John Milton Cage Jr. (5 Septembris 1912—12 Augusti 1992) fuit compositor, theorista musicae, scriptor, et artifex Americanus. Qui, praecursor fortis in musica, musicae electroacusticae, et inusitati instrumentorum musicorum usus, fuit maior persona avant-garde post bellum, quem criticis laudaverunt unum ex compositoribus maximi momenti saeculi vicensimi.[1][2][3] Magni momenti etiam fuit in evolutione saltationis modernae, plerumque per coniunctionem cum choreographo Merce Cunningham, qui praeterea fuit diuturnus ipsius socius romanticus.[4][5]
Cage 4′33″, compositione anni 1952, innotuit, quae sono cogitato absente auditur; musici qui opus proferunt nihil praeter praesentiam per durationem titulo denotatam faciunt. Quod autem compositio continet non est "quattuor minuti et 33 secundi silentii," ut nonnulli aliquando opinantur, sed potius soni circumiecti ab audientia per perfunctionem auditi.[6][7] Opus, quia assumptas de facultate et experientia musicae definitiones provocat, factum est res populo grata et controversa in musicologia et latioribus artis et exsecutionis aesthetica. Cage etiam fuit praecursor clavilis praeparati (clavili cuius sonus a rebus inter suas chordas vel malleos positis mutatur), pro quo multa opera saltationi cognata nonnullasque res concertatas composuit, quarum notissima est Sonatae et Interludia (1946–1948).[8]
Inter suos praeceptores fuerunt Henricus Cowell (1933) et Arnoldus Schoenberg (1933–1935), quorum ambo pro novis rebus profundis in musica notuerunt, sed maiora momenta ex variis Asiae Meridianae et Orientalis culturis venerunt. Cage, per studia philosophiae Indicae et Zen plerumque inter annos 1945 et 1950, notionem musicae aleatoricae vel forte temperatae invenit, quam anno 1951 componere coepit.[9] Liber I Ching, antiquus textus classicus Sinicus casus mutantís tractans, factus est usitatum compositionis instrumentum Cageianum. In Experimental Music, acroasi anno 1957 habita, Cage musicam descripsit "ludum vanum," qui "vitam adfirmat—nec ordinem ex chao ferre conatur nec in emendationibus creationis inest, sed simpliciter est modus expergisci ad vitam quam vivimus ipsam."[10][11]