Ioannes Dickinson (politicus)

Wikidata Ioannes Dickinson (politicus)
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Dickinson (politicus): imago
Ioannes Dickinson (politicus): imago
Nativitas: 8 Novembris 1732; Talbot County
Obitus: 14 Februarii 1808; Wilmington
Patria: Civitates Foederatae Americae, Britannia

Familia

Genitores: Samuel Dickinson; Mary Dickinson
Coniunx: Mary Norris Dickinson

Memoria

Sepultura: Friends Meeting House Burial Ground

Insignia heraldica

Ioannes Dickinson (politicus): insigne
Ioannes Dickinson (politicus): insigne

Ioannes Dickinson (13 Novembris 1732 (2 Novembris O.S.)—14 Februarii 1808) fuit iurisconsultus, miles, vir politicae peritus, et scriptor Americanus, incola Philadelphiae Pennsylvaniae et Vilmingtoniae Delavariae. Praefectus militiae per Res Novas Americanas, repraesentativus continentalis pro Pennsylvania et Delavaria, repraesentativus in Conventu Constitutionali Civitatum Foederatarum anni 1787, Praeses Delavariae, et Praeses Pennsylvaniae meruit. Qui, inter divitissimos homines in coloniis Britannicis Americanis, scriptor rerum novarum appellatur ob eius Letters from a Farmer in Pennsylvania ('Epistulae agricolae in Pennsylvania'). Praeses Thomas Jefferson, certus eius mortis factus, eum agnovit "inter primos suasores iurum suae patriae a Magna Britannia oppugnatae,"[1] cuius "nomen in historia consecrabitur unus ex magnis rerum novarum laudandis."[2][3] Collegium Dickinsonium, Schola Iurisprudentia Dickensoniana Universitatis Civicae Pennsilvaniae, et Complexus Dickinsonianus Universitatis Delavariae ex eo una cum uxore, Maria Norris Dickinson, appellantur. Praeterea, verba "The Liberty Song" ('Carmen libertatis') poeta composuit.

  1. Anglice: "among the first of the advocates for the rights of his country when assailed by Great Britain."
  2. Anglice: "name will be consecrated in history as one of the great worthies of the revolution."
  3. "UD Library discovers Thomas Jefferson letter". University of Delaware. 3 Decembris 2009 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne