Familia
Memoria
Ioannes, vulgo plene John Winston Lennon (9 Octobris 1940—8 Decembris 1980) fuit musicus, cantor, et scriptor Anglicus, optime notus cantor et citharista The Beatles gregis. Paulo McCartney excluso, Lennon plurimos gregis cantus composuit.
Natus est Liverpolii 9 Octobris 1940, Alfredi et Iuliae Lennon filius. Post discidium parentum suorum anno 1942 habitavit cum sorore matris suae Maria, et Georgio marito eius. Mense Iulio 1946 Alfredus visitavit Mariam et attraxit Ioannem ad Blackpool, meditatus furtim emigrare ad Novam Zelandiam. Post altercationem inter Alfredum et Iuliam, Maria eos secuta, Ioannem coegit eligere parentem dilectum. Elegit Alfredum bis. Iulia abiente tamen, Ioannes flevit, et eam secutus est. Usque ad Beatlemaniam Ioannes contagionem patri suo non habebat.
Accrescebat domo Mariae et Georgii in Woolton. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et cum ille undecim annorum esset eam visitabat domo eius apud 1 Blomfield Road Liverpolii. Iulia docuit Ioannem psallere banionem, et sonabat phonodiscos Elvis Presley.
Anno 1955, primum gregem cantorum suum,The Quarry Men ('Lautumiarii') nomine, condidit. Deinde cum Paulo McCartney, Georgio Harrison, et Ringo Starr in grege The Beatles ('Scarabaeuli' vel 'Verberatoruli') se consociavit. Anno 1969 post divortium a prima uxore Cynthia Powell, quacum Iulianum Lennon filium genuit, in colonia Calpe, Yoko Ono, artificem Iaponicam, in matrimonium duxit. Non solum cantor, sed etiam actor auctorque negotiis operam dedit. Carmina nota sunt ut puta Imagine et Give Peace a Chance. Pacifista bello Indosinensi II adversatus est, et motui pacis iurumque humanorum defendorum interfuit.
Anno 1980 Novi Eboraci pro aedificio The Dakota nomine, Ioannes Lennon a Marco Davide Chapman, homine amenti, pistolio occisus est.