Memoria
Ioannes Raius,[1] vulgo John Ray (Nutleae Nigrae(en) in Essexia die 29 Novembris 1627 natus; ibidem mortuus die 17 Ianuarii 1705) fuit naturalista. Anglice et Latine opera systematica scripsit de piscibus, de avibus, atque praesertim de plantis. Magnum opus Historia plantarum generalis inter annos 1693 et 1704 prodiit.
Fabri filius, Reines Magnae(en) prope oppidum nativum educatus, in Collegio Trinitatis apud Cantabrigienses eruditus est, ubi anno 1649 socius minor factus est. In eadem universitate litteras Graecas artemque mathematicam docuit, sed iam annis 1650 scientiae naturali studebat: inde ortus est libellus quem anno 1660 divulgari iussit de plantis circa Cantabrigiam repertis.[2] Protestans admodum inflexibilis, ratione theologica officium socii Collegii Trinitatis anno 1662 abiuravit.
Ab hoc tempore itinera botanica et zoologica plura cum amicis suscepit, interea aut domi ad Nutleam Nigram aut apud intimum collaboratorem Franciscum Willughbeium opera sua conscribebat. Cum discipulis Willughbeio, Philippo Skippon, Petro Courthope itinera botanica per Angliam et Cambriam iam perfecerat. Anno 1663 itinere continentali Franciam, Germaniam, Helvetiam, Italiam et Siciliam visitavit. E quibus regionibus anno 1666 reditus, anno insequenti socius Regalis Societatis electus est. Catalogum maiorem plantarum Anglicarum anno 1670 edidit.[3] Anno 1873 acidum formicum invensit. Raius Willughbeiusque iam diu opera profundiora paraverant de systematica animalium plantarumque classificatione:
Willughbeius autem pleuritide affectus die 3 Iulii 1672 mortuus est; e cuius testamento Raius heres minor modicam annuitatem nactus est. Officium accepit confectionis operum zoologicorum amici mortui. Ergo annis insequentibus ad Middleton(en) Warwicensis comitatus paedagogus liberorum Willughbeii operam dedit, e quibus laboribus opuscula lexicographica evenerunt, de verbis proverbiisque Anglicis, de vocabulario Latino et Graeco;[5] narrationem insuper peregrinationis Europaeae anno 1673 divulgavit, enumeratione plantarum observatarum addita.[6] Cui libro subiunxit collectionem itinerum ab aliis factorum, a se editam, praecipue botanicorum (peregrinatio Leonharti Rauwolfii, tunc primum Anglice versa, inter alias notabilis est).[7] Ab his annis usque ad mortem suam opera Willughbeii ad prelum paravit, videlicet Ornithologiam anno 1676, Historiam piscium anno 1686, Historiam insectorum non ante 1710 post Raii mortem auspiciis Regalis Societatis editam. Historiam piscium Samueli Pepys, Regalis Societatis praesidi, dicavit.[8] Ipse Raius opus ornithologicum mox Anglice vertit variisque locis auxit. In praefatione de his laboribus scripsit:
Opera satis brevia, e collaboratione orta, divulgavit quorum forma est tabula et enumeratio classificationis "tribuum" (vocabulo recentiori "phylorum") diagnosisque specierum tam plantarum vel stirpium quam animalium.[10] Librum etiam de variis methodis classificationis plantarum composuit.[11] Sed magnum opus, eisdem annis confectum, tribus voluminibus inter annos 1693 et 1704 divulgavit sub titulo Historia plantarum generalis, plantas Europaeas sed praesertim Britannicas sine imaginibus describens; quibus voluminibus fasciculum supplementarium statim addidit.[12]