Ioannes Sloane (Sir Hans Sloane ; natus familia oriunda e Scotia in Hibernia septentrionali die 16 Aprilis 1660; mortuus Londinii die 11 Ianuarii 1753) fuit medicus et collector Britannicus. Res ab eo conlectas populo Britanniae donavit, quae fundamentum Musei Britannici factae sunt. Et hereditas sua in Museo Historiae Naturalis Britannico tenetur. Signum eius in botanicis mycologisque est "Sloane".