Ioannes de Sumaraga

Statua Ioanni de Zumárraga Durangi in urbe natali dicata.

Ioannes de Sumaraga,[1] vulgo Juan de Zumárraga (14681548) fuit praelatus Hispanicus, conditor Regalis et Pontificiae Universitatis Mexici, primus episcopus Novae Hispaniae, et primus archiepiscopus Mexicopolitanus seu Mexiconensis.

Natus est Durangi in urbe in provincia Biscaiensi.

Ei Iohannes Didacus, iussu (sicut multi credunt) Virginis Mariae, praebuit rosas alieno tempore delibatas, ut sacellum in eiusdem Virginis honorem extruere curaret.

  1. "Ioannes de Sumaraga" (vide p. 130 apud Google Books)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne