Iohannes Keplerus (natus Vuilae die 27 Decembris anno 1571; mortuus Ratisbonae die 15 Novembris anno 1630) fuit philosophus rerum naturarum, mathematicus, astronomus, astrologus, opticus, et theologus Protestanticus Germanicus.
Keplerus leges motuum planetarum invenit, quae ex nomine eius Leges Keplerianae appellantur. Hae leges fundamenta Isaaci Newtoni theoriae gravitationis universae factae sunt. In mathematica methodum numericam ad integralia evolvenda excogitavit, quae interdum ab opere eius Nova stereometria doliorum vinariorum "regula Kepleriana doliorum" vocatur. Logarithmo calculando usum eiusdem in Germania pervulgavit. Ut etiam optica scientifice disputaretur effecit, quo ad inventiones a Galilaeo Galilaei telescopio factas probandas adiuvit.
Keplerus initio Graeciae urbe in schola Protestantica mathematicam docuit, tum Pragae Tychoni Braheo in studiis astrologicis assistebat, quoad ille mortuus est, deinde Rudolpho II et Matthia imperatoribus Lentiae munere mathematici publici fungebatur, denique, quod Keplerus Lentiae ob Reformationem Catholicam magis magisque impeditus est, anno 1627 astrologus aulicus generalis Wallensteinii factus Ratisbonae sedes collocavit, ubi anno 1630 mortuus est.
In lapide sepulcrali hoc epigramma, quod ipse composuisse dicitur, inscriptum est:
Sepulcro autem deletionibus belli triginta annorum deperdito, Ratisbonae nostra aetate novum monumentum erectum est.
His diebus, Keplerus imprimis conditor scientiae hodiernae habetur; eius autem vita fide Protestantica maxime imbuta et eius de mundo opinio in traditiones hermeticas innixa est, quae ab harmoniis Pythagoreis per mathematicam Platonicam usque ad Hermam Trimaximum pertinebant. Quae hominibus hodiernis occulta videri possint, Keplero logica perspicuaque erant.