Iohannes Sebastianus Bachius

Ioannes Sebastianus Bachius, ab Eliade Gottlob Haussmann anno 1746 pictus.
Subscriptio Ioannis Sebastiani Bachii nominis.

Iohannes Sebastianus Bachius,[1][2] vulgo Johann Sebastian Bach (natus Ysenaci 21 Martii 1685; Lipsiae mortuus die 28 Iulii 1750) fuit compositor, organista, clavicymbalista, violista, violinista Germanicus, cuius diversa opera sacra et saecularia choro, orchestrae, solisque instrumentis composita musicae Barocae traditiones contraxerunt, aevum maturescere adiuvantia.[3] Ipse, quamquam novas non introduxit formas musicas, obtinentem amplificavit modum Germanicum robusta contrapuncti arte technica, eximia temperationis harmonicae motivicaeque potestate, atque accommodatione rhythmorum, formarum, et texturarum ex gentibus externis, praesertim ex Italia et Francia.

Inter opera Bachiana, quae propter altitudinem mentis, facilitatem laboris, et pulchritudinem artis coluntur, sunt Concentus Brandenburgenses, Variationes Goldbergenses, Partitae, Claviatura Bene Temperata, Missa sollemnis toni B mollis, Passio secundum Matthaeum, Passio secundum Ioannem, Magnificat, Donum Musicum, Ars Fugae, series Anglicae et Francicae, Sonatae et Partitae pro violina sola, Series pro Violoncello, plus quam ducentae cantatae exstantes, et fere ducenta opera pro organo, insigniter inter quae Toccata et Fuga in D molli, Passacaglia et Fuga in C molli, Magna Duodeviginti Praeludia Choralia, et Missa pro Organo. Collaudantur numerosa eius praeludia ad cantus liturgicos (theodisce Choralvorspiele), quibus sententias textuum subtiliter expressit.

Bachii organistae facultates magni per Europam aestimatae sunt, sed ipse compositor late non agnotus est, donec studium eius musicae dimidio saeculi undevicensimi renatum est eiusque opera aperte audiri coeperunt. Nunc autem latissime habetur unus ex principalibus modi Baroci compositoribus, atque adeo unus ex maximis omnium temporum compositoribus.[4] Traditum est dictum a Beethoven nomini Bach alludente: Eum non Rivum (i. e. theodisce Bach) nominatum esse oportet, verum Mare.

  1. Johann Gottfried Schmutzer, Programma, quo doctorem recentem et novum Scholae Roslebianae contigisse: "At fortunatum Bachium, qui suae virtutis GESNERVM praeconem inuenerit!" (1772), p. 14.
  2. Alberto Basso, Frau Musika: La Vita e le Opere di J. S. Bach (1979): "complexum Bachium meum," p. 54.
  3. Grout 1980:435.
  4. T. C. W. Blanning, The triumph of music: the rise of composers, musicians and their art, p. 272: "And of course the greatest master of harmony and counterpoint of all time was Johann Sebastian Bach, 'the Homer of music.'"

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne