Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens')[1] in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est. Hoc appellatur iontizatio.
Ionta negative onerata, ob electronum auctionem, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo. Ionta autem positive onerata, propter electronum diminutionem, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.